HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXVI: De quaestione Joannis

#Matth. 11; Luc. VII.#Joan. I#Malach. III#Act. XXI#Matth. XI; Luc. X#Marc. VI

Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, misit ad eum duos de discipulis suis, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?Non dubitabat Joannes, qui dixerat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Sed cum adhuc discipuli ejus dubitarent, misit eos ad Jesum. Quasi dicat: Ite ad eum, et ab ipso quaerite utrum ipse sit Christus, an adhuc venturus sit. Tamen Gregorius super Ezechielem videtur velle quod Joannes nesciebat, utrum per se, vel per alium spoliaret infernum. Quasi dicat: Prope est ut descendam ad populum meum. Quia ergo te nuntiavi superis, vis ut inferis te nuntiem? Jesus autem amovit dubitationem eorum, ostendendo certa signa sui adventus. Illis autem abeuntibus, commendavit Joannem turbis dicens: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista, et est hic, mulier, non solum sexus nomen, sed et nomen facturae. Utrum autem sanctior eo post aliquis fuerit, vel futurus sit indiscussum est. Nec ob hanc laudem credendum est haereticis, qui dixerunt Joannem esse angelum humanatum, quia etiam Dominus praedixerat de eo fuisse dictum: Ecce ego mitto angelum meum, etc.. Addiditque Dominus quod omnis lex et prophetae usque ad Joannem prophetaverunt. Ubi intelligendum est, ex maxima parte, quia post prophetavit Agabus et quatuor filiae Philippi. Tunc exprobravit civitatibus Galilaeae, in quibus plurimas fecerat virtutes, et praeposuit illis Tyrum et Sydonem. Redeuntes autem quidam apostolorum ad eum, nuntiabant ei, quae docuerant et fecerant. Et duxit eos in desertum locum, ut requiescerent pusillum, nec enim edendi spatium habebant prae turbis.